Antonius
Martyrological notice
The historical Roman Martyrology commemorates Antonius on 17 January. The Latin notice identifies the record as abbot and monk. The source places the commemoration at In Thebaide.
Historical martyrology witness · Martyrologium Romanum (Latin historical edition)
In Thebaide sancti Antonii Abbatis, qui, multorum Monachorum Pater, vita et miraculis praeclarissimus vixit; cujus gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est. Ejus autem sacrum corpus, sub Justiniano Imperatore, divina revelatione repertum et Alexandriam delatum, in Ecclesia sancti Joannis Baptistae humatum fuit. Apud Lingonas, in Gallia, sanctorum tergeminorum Speusippi, Eleusippi et Meleusippi; qui, cum avia sua Leonilla, martyrio coronati sunt, tempore Marci Aurelii Imperatoris.
