Felicis Secundi
Martyrological notice
The historical Roman Martyrology commemorates Felicis Secundi on 29 July. The Latin notice identifies the record as martyr and priest and deacon. The source places the commemoration at Romae, via Aurelia.
Historical martyrology witness · Martyrologium Romanum (Latin historical edition)
Romae, via Aurelia, sancti Felicis Secundi, Papae et Martyris; qui, ab Ariano Imperatore Constantio, ob catholicae fidei defensionem, e sede sua dejectus, et Cerse, in Tuscia, occulte gladio necatus, gloriose occubuit. Ejus corpus, inde a Clericis raptum, eadem via sepultum fuit; postea vero, ad Ecclesiam sanctorum Cosmae et Damiani delatum, ibidem, Gregorio Decimo tertio Summo Pontifice, repertum est sub altari, una cum reliquiis sanctorum Martyrum Marci, Marcelliani et Tranquillini, atque in eodem loco, pridie Kalendas Augusti, simul cum eis reconditum. In quo etiam altari inventa fuerunt corpora sanctorum Martyrum Abundii Presbyteri, et Abundantii Diaconi; quae, non multo post, ad Ecclesiam Societatis Jesu solemniter translata sunt pridie natalis eorum.
Martyrologium Romanum · Latin witness
Romae, via Aurelia, sancti Felicis Secundi, Papae et Martyris; qui, ab Ariano Imperatore Constantio, ob catholicae fidei defensionem, e sede sua dejectus, et Cerse, in Tuscia, occulte gladio necatus, gloriose occubuit. Ejus corpus, inde a Clericis raptum, eadem via sepultum fuit;
