Flavia Domitilla
Martyrological notice
The historical Roman Martyrology commemorates Flavia Domitilla on 7 May. The Latin notice identifies the record as martyr and virgin. The source places the commemoration at Tarracinae, in Campania.
Historical martyrology witness · Martyrologium Romanum (Latin historical edition)
Tarracinae, in Campania, natalis beatae Flaviae Domitillae, Virginis et Martyris; quae, cum esset filia sanctae Plautillae, sororis sancti Martyris Flavii Clementis Consulis, et sacro velamine fuisset a sancto Clemente Pontifice consecrata, primum, in persecutione Domitiani, ob testimonium Christi, in insulam Pontiam, cum aliis plurimis, exsilio deportata, longum illic martyrium duxit. Novissime vero, Tarracinam deducta, ibi, cum plurimos doctrina et miraculis ad Christi fidem convertisset, Judicis jussu incenso cubiculo, in quo simul cum suis virginibus Euphrosyna et Theodora morabatur, cursum gloriosi martyrii consummavit. Ipsa vero Domitilla, una cum sanctis Martyribus Nereo et Achilleo atque Pancratio, festiva celebritate quarto Idus mensis hujus recolitur.
