Josephi Calasanctius
Martyrological notice
The historical Roman Martyrology commemorates Josephi Calasanctius on 25 August. The Latin notice identifies the record as martyr and priest and confessor. The source places the commemoration at Romae.
Historical martyrology witness · Martyrologium Romanum (Latin historical edition)
Romae natalis sancti Josephi Calasanctii, Presbyteri et Confessoris, vitae innocentia et miraculis illustris; qui, ad erudiendam pietate ac litteris juventutem, Ordinem Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum fundavit. Eum Pius Duodecimus, Pontifex Maximus, omnium Scholarum popularium christianarum ubique exsistentium caelestem apud Deum Patronum constituit. Ipsius tamen festivitas sexto Kalendas Septembris recolitur. Item Romae sanctorum Martyrum Eusebii, Pontiani, Vincentii et Peregrini; qui, sub Commodo Imperatore, primum in equuleo levati, nervis quoque distenti, ac deinde fustibus caesi sunt, flammis circa eorum latera appositis; et, cum in laude Christi fidelissime permanerent, plumbatis usque ad emissionem spiritus sunt mactati.
Martyrologium Romanum · Latin witness
Romae natalis sancti Josephi Calasanctii, Presbyteri et Confessoris, vitae innocentia et miraculis illustris; qui, ad erudiendam pietate ac litteris juventutem, Ordinem Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum fundavit. Eum Pius Duodecimus, Pontifex
