Romani
Martyrological notice
The historical Roman Martyrology commemorates Romani on 18 November. The Latin notice identifies the record as martyr. The source places the commemoration at Antiochiae.
Historical martyrology witness · Martyrologium Romanum (Latin historical edition)
Antiochiae natalis sancti Romani Martyris, qui, tempore Galerii Imperatoris, cum Asclepiades Praefectus in Ecclesiam irrumperet eamque funditus conaretur evertere, ceteros Christianos hortatus est ut ei contradicerent, ideoque, post dira tormenta et abscissionem linguae (sine qua tamen Dei praeconia loquebatur), in carcere strangulatus laqueo, celebri martyrio coronatur. Passus est etiam ante ipsum puerulus, nomine Barula, qui, cum fuisset ab eodem interrogatus Praefecto utrum melius esset unum Deum colere an plures deos, atque in unum Deum, quem Christiani colunt, credendum esse respondisset, propterea, verberibus csesus, jussus est decollari.
